- LYCHNIS vel LYCHNITES gemma
- LYCHNIS vel LYCHNITES gemmamemoratur Luciano in Syria Dea Λίθον ἐπὶ τῇ κεφαλῇ φορέει, λυχνὶς καλέεται ---- Α᾿πὸ τούτου εν νυκτὶ σέλας πολλὸν ἀπολάμπεται ὑπὸ δὲ οἱ καὶ ὁ νηὸς ἅπας οἷον ὑπὸ λύχνοισι φαίνεται εν ἡμέρῃ δὲ τὸ μὲν φέγγος ἀςθενέει, ἰδέην δὲ ἔχει κάρτα πυρώδεα, Gemmam in capite gerit, quae lychnis vocatur. Nomen autem ex effectu sortita est. Ab ea enim noctu multus fulgor coruscat, unde tota aedes tamquam lucernis collucet etc. Cui simile quid de lapide dara, scribunt Talmudici in tr. Megilla c. 1. p. 12. a Samuel dixit lapidem esse pretiosum ---- in maritimis arcibus, qui, si in medio cenaculo constituatur, lucem praebet accumbentibus. Hinc Dion. Periegetes v. 329. πυρὸς φλογὶ πάμπαν ὁμόιην, ignis flammae omnino similem, hanc gemmam facit, et Pisidas, de mundi opificio loquens, postquam caelum stellis, tamquam margaritis, ornatum esse dixit, addit, Solem et Lunam, velut lychnitas in cenaculo, illum diurnum lumen, istam nocturnum inferre. Si de ciconia scribit Philostrat. in Apollonio l. 2. c. 7. Lychnitem innidum suum, tamquam facem, inferre. Unde dubium non est, quin de hoc eodem lapide sit accipiendum, quod ab Aeliano narratur var. Hist. l. 8. c. 22. ciconiam, cuius crus fractum Tarentina mulier obligaverat et sanaverat, accepti beneficii memorem, Anno sequente in eius sinum lapidem coniecisle, cuius fulgore noctu splendebar domus, ὡς εἰςκομιςθείσης δαδὸς, tamquam illatâ face. Videtur de hoc ipso lapide cogitâsse Kimchius, cum scripsit ad Ezech. c. 28. v. 14. Tyri Regem noctu ambulâsse, in medio gemmarum et lapidum ardentium --- quos ante eum deferebant, ut loco facium essent, et noctu lumen praestarent. Nec alio referenda, quae de corona Imp. in palatio Blachernis, et gemmis in ea fulgentibus, tradit Beniain itin. p. 26. Barbarique Scriptores, qui orphanum hanc gemmam vocant, quod numquam alibi, quam in corona Imp. reperiatur, uti scribit Pandectarius ex Alberto, qui ex Evace. Cardan l. de gemm. Orphanus colore purpureo adeo eximio, ut referant parem non inventum: Lucet autem in tenebris, Hodie haberi a Regibus Camanae emporii Indiae extra Gangem, quam urbem nunc Calechutam vocant, dicitur a pluribus. Honores Regios eo servari putant. Sunt qui pyropum esse velint, Alii album radios igneos emittentem etc. Alii opalispeciem esse dicunt. Noctu capi s. colligi, in Pselli l. de lapidib. legimus, ubi Lychnitem νυκτάλωτον vocat, quia, cum noctu multum laceat, ad diei lumenhebescit ac proinde non reperitur, uti ex Luciano discimus l. c. Inseri autem laquearibus consuevit, ut inde lumen undiquaque diffundat; quo referas Servatoris, illud, cum λύχνον dicit, non poni subter modium sed in candelabrum, et splendet omnibus, qui sunt in domo, Matth. c. 5. v. 15. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte post. l. 5. c. 8. et Salmas. ad Solin. passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.